History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Confidenter igitur et res in Iioc ipso loco praeparemus, et nuntiis ad Siculos missis alios magis confirmemus , cum aliis vero amicitiam atque societatem inire studeamus, et in reliquas Siciliae partes legatos mittamn» hoc periculum commune esse docentes, et in Italiam, ut aut societatem nobiscum faciant aut ne recipiant Athenienses.
Existimo autem utile esse Carthaginem quoque legatos mittere; non enim res inexspectata iis accidit, sed in perpetuo metu sunt, ne quando Athenienses contra suam urbem veniant; quamobrem facile illi fortasse, rati, si has res neglexerint, se quoque laboraturos, aut clam aut palam aut aliquo denique modo nobis opem ferre voluerint; et profecto hoc poterunt vel maxime omnium, qui nunc sunt, m velint; auri enim argenlique vim maximam possident, unde et bellum et cetera commode administrantur.
Mittamus etiam Lacedaemonem et Corinthum, orantes, ut celeriter auxilium huc mittant, et bellum illic moveant,