History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« incredibilia quidem, quemadmodum et alii nonnulli, fortasse et ego apud vos dicere videbor de eo, iium certus sit classis hostilis adventus, et probe novi, cos, qui vel dicunt vel nuntiant res, quae fide non digna habentur, non solum non persuadere, verum etiam amentes videri; nihilominus tamen, quum reipublicae periculum impendeat, non idcirco deterritus me continebo, quia mihi persuadeo me sdre aliquid exploratius dicere, quam quemvis alium.

Athenienses enim adversus nos, quod vehementer admiramini, cum ingenti exercitu et navali et pedestri venire tendunt, hoc quidem praetextu, ut Egestois sociis auxilium ferant, et Leontinos in suas sedes restituant, sed revera Siciliae, praecipue vero nostrae urbis cupiditate, existimantes, si hanc obtineant, se cetera etiam facile obtenturos.

Quoniam igitur propediem huc sunt appulsuri , videte, qua ratione pro viribus eos rectissime propulsare possitis, et neque per hostium contemptionem, imparati opprimi, neque nuntiis fidem non habentes rerum summam negligere.