History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Graeci enim rempublicam nostram vel longe potentiorem quam pro facultate esse judicarunt propter insignem meum pompa? Olympicae splendorem, quum antea sperarent eam debellatam esse, quia septem currus dimisi, quot nullus privatus unquam ante, et victor exstiti, et secunda et quarta praemia tuli, et celera apparavi pro victoriae dignitate. Haec enim et legitimum haltent honorem, et ex iis, quae fiunt, simul etiam potentia suspicione praecipitur.

Reliquus etiam meus domesticus splendor in publicis muneribus aliisve rebus, apud urbanos quidem invidiam natura parit, sed apud hospites et hoc robur habetur. Neque vero inutile est hoc hominis institutum, si quis suis sumptibus non solum de se ipso, sed etiam de sua patria bene mercatur.

251