History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc igitur Alcibiades in medium progressus, haec Atheniensibus suadebat.
« Et pertinet ad me magis quam ad ceteros, viri Athenienses, ut imperium geram (hinc enim me dicendi initium facere necesse est, quia Nicias me perstrinxit), et simul me dignum eo esse censeo. Nam propter quae in voculas hominum incurri, majoribus quidem meis et mihi ipsi ca gloriam afferunt, patriae vero etiam utilitatem.