History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Neque etiam iniquum est, si quis de se ipso magnifice sentiens celeris par esse nolit, siquidem et is, qui premilur adversa fortuna, nullum habet suae calamitatis socium; sed quemadmodum quum calamitatibus premimur, ue salutamur quidem, sic etiam patiatur aliquis, a fortunatis viris se contemni, aut idem aliis tribuens idem ab illis repetat.

Scio autem hujusmodi homines et alios, quotquot in alicujus rei splendore antecellunt, inter aequales quidem suos invidia premi, praedipue quidem a paribus, deinde vero et ab aliis, quibuscum versantur;posterorum vero aliquibus studium hoc reliquisse, ut eorum cognationem sibi vindicent, licet ea nulla esset, et patriae, unde sunt oriundi, gloriationem, non quasi de alienigenis aut iis, qui flagitiose vixerint, sed ut de suis, et qui res praeclaras gesserint.