History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Boeoti vero negarunt , se hiec reddituros, nisi secum, quemadmodum cum Atheniensibus, societatem privatim coirent. Lacedaemonii

220
vero, quamvis scirent, se Atlieniensibus injuriam facturae, quod cautum esset, ne sine communi consensu vel foedus cura quoquam fieret vel bellum gereretur, quia tamen Pa* nactum recipere cupiebant, ut Pylum pro ipso recuperarent, simul etiam quod illi, qui foedera confundere properabant, ad foedus cum Boeotis ineundum propensiores erant, societatem cum iis fecerunt hieme jam extrema et sub vere; sta-timque Panacium evertebatur. Et undecimus bujus belli annus finiebatur.

Ineunte autem statim vere insequeutis aestatis Argivi quum Boeotorum legati, quos se missuros dixerant, non venissent, et Panacium ab illis everti intellexissent, et societatem inter Boeotos et Lacedaemonios privatim (actam, extimuerunt, ne soli relinquerentur, omnesque socii se Lacedaemoniis abjungerent;

existimabant enim Boeotos a Lacedaemoniis inductos esse, ut et Panacium evertere et Atheniensium foedera acciperent, Alheniensesque harum rerum conscios esse, ita ut ne cum Atheniensibus quidem societatem (acere sibi amplius integrum esset, quum antei sperassent, si propter controversias ea foedera, quae cum Lacedaemoniis inierant, frangerentur, Atheniensium certe quidem se socios futuros.

Argivi igitur, quum his difficultatibus premerentur et vererentur, ne simul cum Lacedaemoniis et Tegeatis, Boeotis et Atheniensibus bellum sibi gerendum esselt qui prius Lacedaemoniorum foedera non acciperent , sed animis elati Peloponnesi principatum se adepturos sperarent, quamprimum poterant, legatos Lacedaemonem mittebant, Eustroplium et iEsondn, qui apud illos maxime gratiosi esse videbantur, existimantes, pro praesenti rerum statu optimum esse, facto cum Lacedaemoniis foedere, quacunque fieri posset, quietem agere.

Atque legati eorum profecti sermones habebant cum Lacedaemoniis, quibus conditionibus foedera sibi fieri possent.

Ac primo quidem Argivi postulabant, ut vel civitatis vel privati alicujus airbitrio permitteretur controversia de agro Cynosurio, de quo in confiniis posito semper contendunt (hic autem ager continet Thyream et Antheoam urbem, eumque Lacedaemonii possident); deinde vero quum Lacedaemonii nullam dc eo mentionem fieri sinerent, sed se, si vellent illi foeduft ex pristina formula facere, ad hoc paratos esse dicerent, Argivi legati tamen Lacedaemonios ad haec sibi concedenda induxerunt, ut in poesentia quidem foedus annorum quinquaginta (acerent, quotiescun-que vero utrilibet alteros provocassent, dummodo neque morbo neque bello vel Lacedaemoniorum vel Aigivorum civitas implicita esset, de hoc agro armis decernere liceret, quemadmodum et ante quondam, quum utrique se victores discessisse judicarunt; persequi autem ne liceret ulterios, quam vel ad Argorum vel ad Lacedaemonis terminos.

Lacedaemoniis vero primo quidem haec stultitiae plena esso videbantur; deinde (Argos enim quavis ratione amicum habere cupiebant) assensi sunt iis conditionibus, quibas illi postulabant, et syngrapham fecerunt. Jubebant autem Lacedaemonii legatos, priusquam quicquam eorum ratum fieret, Argos reversos populo ostendere, qui si probasset,

221
tunc vero ad Hyacinthia redirent, ut jusjurandum praestarent. Et illi quidem abierunt;

interea vero dum Argivi lisec tractant, Lacedaemoniorum legati Andromedes et Phaedimus et Antimenidas, quibus mandatum erat, ut Panactum et captivos a Boeotis receptos Atheniensibus redderent, Panactum quidem ab ipsis Boeotis eversum offenderunt, eo praetextu, quod olim inter Boeotos et Athenienses orta de illo castello controversia jurejurando interposito convenisset, ut neutri id habitarent , sed communiter colerent; viros autem Atheniensium, quos Boeoti bello captos habebant, Andromedes ejusque collegae receptos ad Athenienses deduxerunt ac reddiderunt, et Panaeti eversionem iis significabant, existimantes, se hoc quoque reddere; nullum enim Atheniensium hostem In eo amplius habitaturum.

Quum autem haec dicerentur. Athenienses graviter indignabantur, quod a Lacedaemoniis injuriam sibi fieri putarent, quum ob eversionem Panaeti, quod stans traditum oportuerat, tum quod audirent, eos cum Boeotis quoque societatem privatim fecisse, quum tamen antea dicerent, se communiter adacturos eos, qui foedus recipere nollent. Et reliqua etiam considerabant, quae» cunque ex pacto non servaverant, et se fraude circumventos existimabant; quare legatos cum asperiore responso dimiserant.

Quum igitur inter Lacedaemonios et Athenienses hujusmodi dissidium esset, statim et illi, qui Athenis foedera solvere cupiebant, in hanc rem incumbere coeperant.

Erant autem quum alif, tum Alcibiades Cliniae filius, qui quamvis aetate tunc esset adhuc juvenis pro alius quidem civitatis instituto, tamen propter majorum dignitatem benorabatur; cui videbatur quidem etiam satius esse ad Argivos potius accedere, sed tamen etiam contentionis studio, quod elato esset animo, adversabatur, quod Lacedaemonii per Niciam et Lachetem foedera fecissent, ipso propter adolescentiam contempto (nec liabito ei honore ex veteris hospitii publici jure, quod quum ejus avus Lacedaemoniis renuntiasse!, ipse illoriur captivos ex insula officiis prosequens renovare cogitabat

Atque undique sibi de suo jure detrahi putans, et initio Lacedaemoniis intercessit affirmans, illos non esse fidei certos, sed eos, ut inito se· cum foedere Argivos evertant, et postea Athenienses solos adoriantur, hac de causa loedus facere; et tunc, quum hoc dissidium exortum erat, confeslim Argoe privatim misit, hortans, ut quam celerrime cum Mantinei* et Eleis venirent , Athenienses ad societatem provocaturi, quod tempus esset opportunum, seque studiosissime ipsis adfuturam.