History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Argivi autem audito hoc nuntio, et quando cognoverant, non cum Atheniensibus societatem Bopotorure esse factam, sed in magnam dissensionem eos cum Lacedaemoniis devenisse, suos quidem iegatos, qui tunc forte foederis causa aberant, non curabant, sed ad Athenienses po tius animum advertebant existimantes civitatem, cum qua sibi vetus amicitia intercederet, et quae populari statu,
Confestim igitur legatos de societate acturos ad Athenienses mittebant; illos autem Eleorum et Mantineorum legati comitabantur.
Venerunt vero statim etiam Laceda*moniorum legali, qui Atheniensibus accepti esse videbantur, Philocbaridas et Leon et Endius, veriti, ne sibi irati societatem cum Argivis face rent, et simul Pylum pro Panacto repetituri, et societatem cum Boeotis initam purgaturi, quod eam non incommodi Atheniensium causa fecissent.
Quum autem et his de rebus ia senatu verba (acerent, et se cum summa potestate de componendis omnibus controversiis venisse dicerent, Alcibiadi metum incutiebant, ne, si ad populum quoque haec rettulissent, plebem allicerent, et Argivorum societas repudiaretur.
Sed machinatur Alcibiades hujusmodi fraudem adversus ipsos; Lacedaemoniis, fide ipsis data, persuadet, ne coram populo fateantur, se cum summa potestate venisse, quod si fecerint, se Pylum iis redditurum, (se enim hoc Atheniensibus persuasurum, quemadmodum et nunc se adversari dicebat) et celeras controversias compositurum.
Haec autem eo consilio agebat, ut eos a Nicia alienaret, ulque apud populum ipsos criminatus, quod nihil sinceri in animo haberent, nec eadem unquam dicerent, Argivorum et Eleorum et Mantineorum societatem conciliaret. EtitaeveniL
Nam quum legati ad populum processissent, et interrogati non dixissent, ut io senatu, se cum summa potestate venisse, tunc vero Athenienses haud amplius rem ferendam puta bant, sed Alcibiadem multo vehementioribus, quam ante, clamoribus Lacedaemonios insectantem audiebant, animi* que propensi erant, statim Argilos Ulonimque comites in concionem introductos socios facere; sed facto terne motu, priusquam quicquam constitueretur, haec concio dilata est
In concione vero, quae postridie convocata est, Niciae, quamvis ipsi Lacedaemonii decepti essent, ipse etiam deceptus de eo, quod negassent, se cum summa potestate venisse, tamen dixit oportere cum Lacedaemoniis potius societatem inire, et dilato Argivorum negotio, ad ipsos iterum mittere, et explorare, quid in animo haberent, docens hanc belli dilationem sibi quidem honestam, illis vero turpem fore; nam sibi quidem maxime expedire, Dorente jam republica fortunam hanc florentem quam diutissime conservare, illis vero in afflicta fortuna versantibus loco lucri fore, primo quoque tempore belli fortunam periclitari.
Atque persuasit ut legatos mitterent, in quorum numero et ipse erat, qui juberent Lacedaemonios, si quid sinceri in animo haberent, Panactum erectum et Amphipolin restituere , et Boeotorum societatem missam facere, si fwdus accipere non vellent, quemadmodum cautum erat, ut neutri sine mutuo consensu cum ullo paciscerentur.
Imperarunt etiam, ut dicerent, se quoque, si injuriam (acere voluissent, societatem cum Argivis jam fecere potuisse, quod Argivi hac ipsa de causa adessent. Et si quid iliod crimini dabant, omnia in mandatis dantes Niciam ejusque
Atque hi postquam pervenerunt, et denuntiarunt quum cetera, tum eliam ad extremum dixerunt , si societatem cum Bceotis initam non dirimerent, donec quidem hi foederi accedere nollent, se quoque cum Argivis eorumque sociis societatem facturos, Lacedaemoni: responderunt, se societatem quidem cum Boeotis initam non dirempturos; Xenares enim ephorus et alii, quotquot ejusdem factionis erant, evincebant, ut haec fierent; foederis tamen jusjurandum Nicia rogante renovarunt; verebatur enim, ne rebus omnibus prorsus infectis abiret, ac male audiret, quod etiam accidit, quippe qui foederum cum Lacedaemoniis factorum auctor esse videretur.
Reverso autem eo quum Athenienses audissent, nihil apud Lacedaemonios transactum esse, confestim indignari coeperunt, et injuriam sibi fieri putantes, cum Argivis eorumque sociis (aderant enim illi, ab Alcibiade introducti) hedera ac societatem fecerunt hanc.