History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Elei vero existimantes urbem, quae a se defecisset, Lacedaemonios recepisse, et pacis conditionem proferentes, in qua dictum erat, ut singuli quae belli Attici initio possidebant, liaec retinentes etiam e bello discederent, ut iniquo arbitrio damnati ad Argivos defecerunt, societatemque cum illis, sicut praedictum erat, hi quoque fecerunt.

Statim autem post illos et Corinthii et Clialcidenses, qui sunt in Thracia, societatem cum Argivis inierunt Boeoti vero et Megarenses, quamvis idem dicerent, quod a Lacaedemoniis contemnerentur, tamen quiescebant, quod popularem Argivorum statum sibi, qui paucorum dominatu regerentur, miuus quam Lacedaemoniorum rempublicam putarent profuturam.

Circa eadem hujus aestatis tempora Athenienses quum Sciomeos expugnassent, puberes interfecerunt, et pueros ac mulieres in servitutem redegerunt, agrumque Plataeensibus colendum dederunt; Delios autem rursus in Delum reduxerunt, reputantes et clades in proeliis acceptas , et dei Delphici oraculum.