History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam quum Lepreatis bellum quondam cum quibusdam Arcadibus ortum esset et Elei ad illius belli societatem a Lepreatis acciti essent, ea conditione, ut dimidiam partem agri obtinerent, et bellum composuissent, Elei ita, ut ipsi Lepreata» agrum illum colerent, talentum iis imposuerunt, quod Olympio Jovi quotannis penderent.

Et ad bellum usque Atticum persolvebant; deinde quum desiissent, causati bellum, Elei eos cogebant, illi vero ad Lacedaemonios se converterunt. Et quum hujus controversiae cognitio Lacedaemoniis commissa esset, Elei suspicati, se suum jus non obtenturos, omisso arbitrio Lepreatarum agrum vastarunt.

Lacedaemonii vero nihilo minus Le-preatas liberos esse, et Eleos injuste facere pronunciaront, et quod arbitrio sibi commisso stare noluissent, praesidium gravis armaturae militum Lepreum miserunt.