History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et Phocen^s et Locri bellum gerere coeperunt.

Et Corinthii et Argivi, quum jam essent socii, Tegeam iverunt, ut eam a Lacedaemoniorum societate averterent, quod eam magnam Peloponnesi portionem esse cernerent, ac, si ea sibi accessisset, se totam Peloponnesum habituros sperarent.

Sed quum Tegeatae respondissent, se Lacedaemoniis non adversaturos, Corinthii, qui hactenus in eam rem acerrime incubuerant, de contentione remiserunt, et veriti sunt, ne nullus ex aliis ad sc posthac accederet.