History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quod si servitia insurgant, Athenienses Lacedaemoniis opem totis viribus pro facultate ferant.
Haec autem foe-
213
dera jurabunt iidem, qui et superiora utrorumque jurarunt. Et quotannis haec renovabunt, Lacedaemonii quidem Attonas ad Dionysia proficiscentes, Athenienses vero Lacedae-monem ad Hyacinthia proficiscentes. Cippos autem utrique statuant, unum quidem Lacedsemone juxta Apollinem in Amyclaeo, alterum vero Athenis in arce juxta Minervam.