History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praesentibus igitur Atheniensium legatis habitisque colloquiis compositionem fecerunt, et adhibito jurejurando societatem hanc his conditionibus inierunt.
« Socii erunt Lacedaemonii annos quinquaginta. Si qui vero hostes in Lacedaemoniorum agrum invadant et Lacedaemonios maleficiis afficiant, Athenienses ratione quam poterunt acerrima Lacedaemoniis opem pro facultate ferant; si vero agrum populati discesserint, haec civitas a Lacedaemoniis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et ab utrisque malo afficiatur, et de deponendo bello statuant simul ambae civi tates. Haec autem juste et alacriter et sine dolo fiant.
Et vicissim si qui hostes in Atheniensium agrum invadant, et Athenienses maleficiis afficiant, Lacedaemonii ratione quam poterunt acerrima Atheniensibus opem pro facultate ferant; si vero agrum populati discesserint, haec civitas a Lacedaemoniis et Atheniensibus pro hoste habeatur, et ab utrisque malo afficiatur, et de deponendo bello statuant simul aruba* civitates. Ilaec autem juste et alacriter et sine dolo fiant.