History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Si quid autem visum fuerit Lacedaemoniis et Atheniensibus vel addere vel demere circa hanc societatem, quicquid visum fuerit, per jusjurandum utrisque liceat. »
Hoc autem jusjurandum jurabant ex Lacedaemoniis quidem isti, Plistoanax, Agis, Plistolas, Damagetus, Chionis, Metagenes, Acanthus, Daithus, Ischagoras, Phi-locharidas, Zeuxidas, Antippus, Alcinadas, Tellis, Empe-dias, Menas, Laphilus, ex Atheniensibus vero Lampo, Islhmionicus, Laches, Nicias, Euthydemus, Procles, Py-thodorus, Hagno, Myrtilus, Thrasycles , Theogenes, Ari-stocrates, Iolcius, Timocrates, Leon, Lamachus, Demosthenes.
Haec societas inita est non multo post foedera, et Athenienses Lacedaemoniis reddiderunt captivos, quos in insula ceperant, et aestas undecimi anni incipiebat. Per decem igitur hos annos continenter gestum primum bellum conscriptum est.