History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem res omnes ad expeditionem necessarias in concione peregisset, et Athenienses expeditionem ei decrevissent, ipseque ex ducibus, qui ad Pylum erant» unum Demosthenem sibi collegam adjunxisset, e vestigio discessit.

Demosthenem autem ideo collegam sibi adjunxit, quod audiret eum in animo habere, exscensnm ex navibus in insulam facere. Milites enim loci inopia graviter pressi, et obsessi potius quam obsidentes, ad periclitandam belli fortunam animis erant propensi.