History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quamobrem Cleo, quum non posset amplius se expedire cx iis, quae dixerat, expeditionem suscipit, et in medium progressus dixit se non timere Lacedaemonios, et se navigaturum nullo de civium numero secum docto, sed cum Lemniis et Imbriis, qui aderant, et peltatis, qui cx iEno venerant auxilio, et aliunde sagittariis quadringentis. Cum his copiis, dixit, additis ad milites, qui ad Pylum erant, [intra viginti dies aut Lacedaemonios vivos addocturum, aut illic interfecturum.

Tunc autem Atheniensibus inanis ejus oratio risum aliquo modo movit, jucunda tamen nihilominus res accidit viris prudentibus, considerantibus se alterum e duobus bonis adepturos, aut se a Cleone liberatum iri, id quod magis sperabant, aut, si opinione sua frustrati essent, illum Lacedaemonios in suam potestatem redacturum.