History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Praeterea ei ipsa insula incendium passa vires addidit Nam quum prius esset magna ex parte silvosa et invia, propter
161
perpetuam solitudinem, eam formidabat, atque hoc pro hostibus magis facere putabat; nam in magnas copias ex navibus m terram egressas illos ex locis abditis irruptionem faciendo multa detrimenta inferre posse. Nam sibi quidem illorum errata et apparatum propter silvam non perinde perspicua fore; suarum vero copiarum omnia peccata hostibus manifesta fore; quamobrem illos ex improviso, quacunque vellent, impressionem in se facturos; penes illos enim hostem invadendi arbitrium futurum. Rursus si manus in locis densis per vim conserere contenderet,filios, qui essent pauciores, sed locorum periti, longe meliore conditione rem gesturos arbitrabatur, quam illos, qui numero superiores essent, sed locorum imperiti; praeterea suum exercitura , qui numerosus erat, clam profligatum iri, erepta suis facultate prospiciendi, qua parte alii aliis mutuam opem ferre possent.