History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Syracusani autem, quum in hac praetervectione, proelioquc navali, quod hujusmodi fuit, rem non deteriore conditione gessissent, in Messanae portum se receperunt
Atque Athenienses quidem, quum per nuntios intellexissent, Camarinam Syracusanis ab Archia ejusque sociis prodi, eo navigarunt. Messanenses vero interea cum omnibus totius populi copiis terra marique simul expeditionem susceperuit adversus Naxum Chalcidicam, quae finitima erat
Pri-moque die Naxiis intra moenia conclusis, agrum vastabant; postero vero die classe circumvecti per fluvium Acesinen agrum vastabant, cum peditatu autem ad urbem oppugnandam accesserunt
Interea vero Siculi mulli, qui ia montibus habitabant, ad opem Naxiis contra Messanenses ferendam descenderunt. Quos ut conspexere Naxii, sumptis animis mutuo se adhortantur, quod Leontini oeterique socii Graeci ad opem sibi ferendam adventarent, ex urbe subito erumpentes impetum in Messanenses fecerunt, illis-que in fugam versis supra mille interfecerunt, ceterique domum aegre se receperunt; nam etiam barbari in viis impetum in eos fecerunt et maximam partem perdiderunt.
Et naves, quae ad Messanam appulerant, postea diversae domum se receperunt. Leontini autem sociique cum Atheniensibus statim adversus Messanam, ut bello attritam, bellum suscipiebant, et oppugnantes eam, Athenienses quidem cum classe ad portum, peditatus vero ad urbem rem temptabant.