History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed eruptione facta Messanenses et ex Locris aliquot cum Demotele, qui post cladem acceptam urbis praesidio relicti erant, repente adorti exercitus Leontinorum magnam partem in fugam verterunt multos-que interfecerunt. Quod quum vidisseut Athenienses et ex navibus exscensum in terram fecissent, opem ferebant,
Post haec Graeci, qui erant in Sicilia, sine Atheniensibus alii alios mutuo bello terra infestabant.
Ad Pylum vero adhuc obsidebant Lacedaemonios in insula interceptos Athenienses, et Peloponnesii, qui in continente stativa habebant, in suo loco se continebant.
Atheniensibus autem custodia admodum laboriosa erat propter commeatus et aquae inopiam; nullus enim erat fons, praeter unum, in ipsa Pyli arce, eumque non magnnm; sed plerique glaream ad mare sutTodientes, qualem credibile est aquam potabant.
Erant praeterea loci angustiae, quod in exiguo castra habebant; et quia naves nullam stationem habebant, harum quidem aliae per vices cibum in terra sumebant , aliae vero in alto ad ancoras stabant.