History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In hoc igitur medio spatio Syracusani eorumque socii cum navibus paulo plus triginta sub serum diei proelium navale committere coacti sunt de navigio cursum illae tenente, obviam prodeuntes adversus sexdecim Atticas et octo Rheginas naves.

Et victi ab Atheniensibus celeriter se receperunt, ut quibusque licuit, in castra sua et ad Messanam et ad Rhegium, una navi amissa; noxque suo interventu proelium diremit.

Postea vero Locri quidem ex Rheginorum agro discesserunt, Syracusanorum vero so-ciorumque naves ad Peloridem, quae est agri Messanensis, coactae stationem habebant, iisque peditatus aderat.

Advecti vero Athenienses et Rhegini, quum naves vacuas animadverterent, impressionem in eas fecerunt manuque ferrea injecta unam navem eorum depresserunt, viris ex ea natando elapsis.

Postea vero, quum Syracusani naves ingressi essent et ad Messanam remulco tracti veherentur, Athenienses impetu rursus in eos facto, illis in gyrum conversis et prius aggressis, alteram navem amiserunt.