History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Consilio autem cum Acarnanibus communicato, quum illi hoc non admisissent, quod Leucadem circumvallare noluisset, ipse cum reliquis copiis Cephalleniorum et Messeniorum et Zacynthiorum et cum Atheniensium trecentis ex suis classiariis (nam Corcyraeorum quindecim naves abierant) iEtolis bellum intulit.
Procedebat autem ex (Eneone Locridis. Isti autem Locri Ozolae erant socii, eosque cum omnibus suis copiis in loca mediterranea proficisci oportebat, ut illic Atheniensibus praesto essent; quum enim iEtolis essent finitimi et armorum genere similes, propter peritiam pugnae, qua illi utebantur, et propter lororum notitiam, eorum auxilium in hac expeditione magno usui fore videbatur.
Qauin autem pernoctasse! cum exercitu in Jovis Nemei templo, in quo ab flUns regionis incolis Hesiodus poeta interfectus esse dicitur, quum oracuhun accepisset, hoc sibi in Nemea eventuram, sub auroram castris inde motis in iEtoliam proficiscebatur.