History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque primo die Potidaniam cepit et secundo Crocyleum et tertio Tichium, ibique substitit et praedam in Eupalium Locridis misit; nam in animo habebat, ubi cetera loca prius in suam potestatem redegisset , ita demum postea adversos Ophiooenses, Naupactum reversus, nisi se dedere voluissent, cum suis copiis proficisci.
Sed hic apparatos /Etotos non latuit, neque tunc quum primum consilium inibatur, et postquam exercitus irruperat, omnes ingenti manu ei occurrebant, ita ut etiam ilii, qui Ophiooensium sunt extremi, qui ad Meliacum sinum pertingunt, Bomienses et Callienses, opem tulerint
Demostheni vero idem hoc Messenii suadebant, quod et initio, docentes eum, Aetolorum debellationem facilem esse, hortabantur, ut quam celerrime vicos illorum invaderet, nec exspectaret, donec universi, copiis in unum contractis, ei occurrerent, sed vicos, ut quisque proxime adjacebat, expugnare conaretur.