History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

iEtolorum enim gentem magnam illam quidem, et bellicosam esse; quia tamen in vicis nullo muro cinctis, iisque longo intervallo inter se distantibus habitaret, et levi armatura uteretur, eam non difficulter ab eo subigi posse demonstrabant, antequam copias contra ipsum cogerent.

Suadebant autem, ut primum quidem invaderet Apodotos, deinde vero Ophionenses, post hos Eurytanes, quae est maxima iEtolorum pars; sermone autem utuntur perquam intellectu difficili, et carnibus crudis vescuntur, ut dicitur; bis enim captis ceteros etiam populos deditionem facile facturos.

Ille vero Messeniorum, qui in gratia apud eum erant, verbis adductus, praecipue vero, quia credidit, se sine Atheniensium copiis, cum solis Epiroticis sociis, et cum iEtolis posse itinere terrertri proficisci contra Boeotos, per Locros Ozolas ad Cytinium Doricum, Parnassum ad dextram habentem, donec descenderet ad Phocenses, qui propter amicitiam, quae iis cum Atheniensibus perpetuo intercedebat, ad eandem militiam alacriter venturi esse vel etiam per vim adduci posse videbantur; jam vero Phocensibus finitima est Boeotia; cum omnibus igitur copiis, invitis Acarnanibus, a Leucade solvens, oram maritinam legens ad Sollium navigavit.