History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et quae ab adversariis probe dicebantur, ea admittebant, ut actiones eorum caverent, si superiores essent, non autem ex generositate. Et unusquisque hoc pluris faciebat, si alium pro injuria illata ulcisci posset, quam si ipse nulla injuria ab alio lacesseretur. Et si forte reconciliand* grati* causa jusjurandum aliquando interponebatur, id in praesentia propter rerum difficultatem datum valebat, dum vires aliunde non habebant; sed ad quamlibet rei peragend* occasionem oblatam, qui prior fiduciam recepisset, is si minus munitum alterum animadvertisset, lubentius propter fidem ulciscebatur, quam aperte; nam et tutum hoc esse reputabat, et, quod fraude superasset, prudenti* praemium praeterea consequebatur. Facilius autem plurimi, quum sint malefici, sollertes appellati sunt, quam tardi boni, atque hoc quidem erubescunt, illo vero gloriantur.

Horum autem omnium causa fuit principatus propter avaritiam et ambitionem quaesitus; et, id quod ex his causis, quum etiam in aemulationem adducuntur, nascitur, alacre animorum studium. Nam singularum civitatum principes, honesto et specioso utrique nomine, civilem populi mquabilitatera vel moderatam optimatum dominationem anteponentes, rempublicam quum verbo quidem curarent, tanquam suorum certaminum praemium sibi proponebant, omni autem modo contendentes, ut alii superarent alios, atrocissima quaeque facinora sunt ausi, et pcenas etiam majores exigebant, non eas in tantum sibi proponentes, quantum *quitas et utilitas publica postulabat, sed usque eo, dum in quaque re alterutris volupe esset, terminum proferentes, et vel iniquis suffragiis damnando , vel manu potentiam sibi parantes, ad praesentis contentionis libidinem explendam erant parati. Itaque neutri religionis observantia utebantur; sed si quibus accidisset, i ut sibi aliquo facinore invidiam contraherent, ob speciosam

135
orationem melius audiebant. Cives vero, quotquot inter utrosque erant medii, vel quod illos non adjuvarent, vel propter invidiam, quod sic superessent, ab utraque factione perdebantur.

Adeo omne malarum artium genus in Graecia passim propter seditiones exstitit, et simplicitas, cujus ipsa generositas est maxime particeps, per irrisionem funditus est deleta; perfide autem se ponere mentis cogitatione inter se adversarios, multum prae valuit;