History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
neque enim ut inter se conciliarentur, aut oratio ulla satis firma aut jusjurandum formidabile erat, sed quum (adversus has res) omnes invicti essent, ratiocinatione sua pro eo, quod certi nihil sperari posset , illud potius prospiciebant, quomodo malum impendens vitarent, quam, ut cuiquam fiderent, adduci poterant.
Et qui prudentia minus valebant, plerumque superiores erant; quod enim et propter suam consilii inopiam et adversariorum prudentiam metuerent, ne vel illorum eloquentia superarentur, vel propter illorum ingenii versutiam praverte* rentur insidiis prjores appetiti, audacter ad quaelibet facinora suscipienda ferebantur.
Qui vero eos contemnentes putabant et insidias se praesensuros, nec sibi factis ullis opus esse ad occupauda ea, quae consilio occupare licet, non muniti facilius opprimebantur.