History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque usitatam vocabulorum significationem pro ipsis rebus arbitratu suo immutavere. Nam audacia quidem inconsiderata fortitudo amicorum studiosa existimata est, considerata vero cunctatio honesta timiditas, et continentia ignavia speciosa, et omnem rem moderans prudentia ad omnem rem inertia. At vesanus animi impetus viri virtuti tribuebatur; cautio vero in iteranda deliberatione vendibilis negotii detrectaudi praetextus.

Et qui iracundus erat, is fide dignus semper habebatur, at qui verbis ei resistebat, hujus fides erat suspecta. Qui vero insidias aliis paraverat, si res successisset, prudens, et si insidias providisset, callidior etiam; qui vero prospexisset, ne ullis hujusmodi rebus opus esset, is amicitiae sodalium dissolutor, et adversariorum timens vocabatur. In summa, is laudabatur, qui alterum in injuria facienda praevertisset, et qui alium nihil tale cogitantem ad hoc ipsum ultro impulisset.

Quinetiam sodales cognatis anteponebantur, quod ad audendum sine ulla tergiversatione promptiores erant; nam hujusmodi sodaliciorum coetus non utilitatis causa, ex legum latarum praescripto, sed avaritia: gratia, contra praesentes leges fiebant. Et fidem inter se non tam divina lege confirmabant, quam eo, quod communiter leges violassent.