History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

omnisque mortis species visebatur, et quemadmodum in hujusmodi rerum statu solet accidere, nihil erat, quod non contingeret, atque eo etiam amplius. Etenim pater filium occidit, et homines a templis abstrahebantur, et prope ipsa caedebantur; quinetiam nonnulli muro circumsepti in Bacchi templo perierunt.

Adeo in saevum erupit seditio, idque visa est etiam magis, propterea quod haec fere prima exstitit;

nam postea quidem propemodum vel universa, paene dicam, Graecia commota est, quum ubique discordiae essent inter plebis patronos, qui Athenienses, et optimates, qui Lacedaemonios accersere volebant, et in pace quidem nullam speciosam causam haberent, nec ad ipsos accersen-dos adeo prompti essent; bello vero coorto utrisque, qui rerum novarum erant cupidi, facile dabatur facultas accer-sendi socios auxiliares, ut simul et adversam factionem opprimerent , et exinde potentiam sibimet compararent.