History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Corcyraei vero, quum et Atticas naves adventare, et hostiles discessisse intellexissent, Messenios receperunt, et in urbem introduxerunt, qui prius erant extra, jussisque navibus, quas instruxerant, in portum Hyllaicum circumire, dum illae circumvehuntur, si quem de inimicis cepissent, eum interficiebant; quinetiam eos omnes, quibus persuaserant, ut naves conscenderent, ex navibus ejicientes discesserunt, et ad Junonis templum profecti ex supplicibus cirdter quinquaginta ad judicium subeundum verbis adduxerunt, omnesque capite damnaverunt.
Sed plerique supplicum, qui verbis illorum adduci non potuerant, quum viderent ea, quae gerebantur, ibidem in templo se mutuo interfecerunt; et nonnulli eorum ex arboribus se suspendebant, alii vero, quo quisque poterat, mortis genere peribant.
Et per septem dies, per quos Eurymedon cum sexaginta navibus eo profectus, ibi mansit, Corcyraei eos interfecerunt, quos inimicos esse ducebant, crimine quidem arcessentes eos, qui popularem statum everterent, sed nonnulli etiam ob inimicitias privatas interfecti sunt, alii etiam propter pecunias iis debitas ab iis, qui eas acceperant;