History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque multae et graves calamitates inter seditionem civitatibus acciderunt, quae quidem accidere solent, et semper accident, quoad eadem hominum natura erit, sed tamen
Civitates igitur seditionibus agitabantur, et ubi id forte serius fiebat, ea quae alibi jam accidisse fama acceperant, longe superabant immoderato studio nova consilia reppe-riendi eximia inimicorum circumveniendorum solertia et inaudito suppliciorum genere.
Atque usitatam vocabulorum significationem pro ipsis rebus arbitratu suo immutavere. Nam audacia quidem inconsiderata fortitudo amicorum studiosa existimata est, considerata vero cunctatio honesta timiditas, et continentia ignavia speciosa, et omnem rem moderans prudentia ad omnem rem inertia. At vesanus animi impetus viri virtuti tribuebatur; cautio vero in iteranda deliberatione vendibilis negotii detrectaudi praetextus.