History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nos igitur, ut nos decet, utque necessitas ipsa nos cogit, vos imploramus, deos, qui iisdem aris a riobis aeque coluntur, quique Graecis omnibus sunt communes, advocantes ut haec vobis persuadeamus, proferentes jusjurandum , quod patres vestri jurarunt, cujus vos oblivisci non oportet, patrum vestrorum sepulcra suppli citer oramus, et vita defunctos imploramus, ne in Thebanorum potestatem redigamur, neve nos, qui vobis amicissimi sumus, inimicissimis tradamur, lllumque diem in memoriam vobis redigimus, quo die qui praeclarissima facinora cum patribus vestris edidimus, nunc iidem hodierno die in gravissimo capitis periculo versamur.

Quod autem et necessarium et acerbissimum est hominibus in hujusmodi discrimine constitutis, dicendi finem facere, quod cum ipso

126
dicendi fine vitae quoque finiendae periculum sit proximum, desinentes illud jam dicimus, nos non Thebanis dedidisse urbem, (nam fame, turpissimo necis genere necari, quam hoc facere maluissemus) sed vobis, ad quos vestra aequitate freti accessimus. Et aequum est, si vos exorare non possimus, nos a vobis hoc saltem impetrare, ut in eundem locum, unde processimus, nos restituatis, et periculum, quodcunque sors tulerit, nos ipsos capessere sinatis.