History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Simul etiam obtestamur, ne nos Plataeenses, qui maximam animi alacritatem pro communi Graecorum salute demonstravimus, ex vestris manibus et ex vestra lide, quum simus Yestri supplices, o Lacedaemonii, Thebanis, qui nobis sunt infensissimi , tradamur, sed ut nostri servatores sitis, neve, qui ceteros Graecos in libertatem vindicatis, iidem nos funditus perdatis. »

Atque Plataeenses quidem haec dixerunt. Thebani vero, veriti, ne Lacedaemonii, illorum verbis adducti, aliquid illis obsequerentur, in medium progressi et ipsi se verba facere velle dixerunt, quando iliis quoque, praeter suam opinionem, facta esset potestas oratione prolixiore respondendi quam pro quaestione prosposita. Quum autem Lacedaemonii permisissent, orationem habuerunt.