History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Rem enim considerate; Pausanias quidem eos humabat, existimans, illoea se in agro amico, et apud amicos componi; vos vero, si nos occideritis et agrum Plataeensem Thebanum feceritis, quid aliud, quam patres cognatosque vestros honoribus, quibus nunc afficiuntur, spoliatos, in hostili solo, et apud ipsos eorum interfectores relinquetis? Praeterea vero et agrum, in quo Graeci in libertatem vindicati sunt, in servitutem redigetis , et delubra deorum, ad quae votis conceptis illi Medos superarunt, deserta patiemini, et patria sacrificia illorum, qui templa fundarunt et condiderunt, tolletis.

« Nequaquam haec vobis, Lacedaemonii, in gloriam cedent, neque quod in publica Graecorum instituta et iu majores vestros peccetis, neque quod nos de vobis bene meritos propter alienas inimicitias, quum vos ipsi nullam injuriam a nobis acceperitis, occidatis, sed illud potius, si nobis parcatis, animoque frangamini, honesta misericordia tacti, considerantes non solum atrocitatem supplicii, quo plectemur, sed etiam quales simus nos, qui hoc ipsum patiamur, et quam sit incertum, cuinam calamitas vel immerenti sit eventura.