History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed
124
quae utrique pro imperio vestro praei Us sociis, horum culpa non penes illos est, qui sequuntur, si quid non honeste faciebatis, sed penes illos, qui ad res pravas adducunt « Thebani vero quum alias multas iqjurias nobis intulerunt, tum postremum hoc quale sit, ipsi nobiscum scitis, eaque horum, quae patimur, est causa.
Quum enim pacis tempore et ipsis etiam feriis menstruis urbem nostram occuparent, eos merito ulti sumus secundum legem ab omnibus receptam, quae fas esse praecipit, hostem, qui nos invadit, propulsare; et illorum gratia nunc iniquum sil nos plecti.
Nam si ex praesenti utilitate vestra et ex hostili illorum odio de jure statuetis, ejus, quod rectum est, non veros vos judices esse,'sed utilitati potius servire apparebit.