History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quod si nunc isti vobis utiles videntur esse, profecto nos ceterique Graeci tunc, quum in majori periculo eratis constituti, vobis multo magis utiles exstitimus. Vos enim nunc quidem alios invaditis formidolosi; sed illo tempore , quo barbarus jugum servitutis omnibus Graecis imponebat, isti cum barbaro erant.

Quare aequum est, ut huic nostro peccato, si quidem peccatum est, jam opponatis illud nostrum animi studium; et si utriusque collationem faciatis, studium quidem majus, peccatum vero minus re-perietis, idque eo tempore, quo inter Graecos rarissimi reperiebantur, qui suam fortitudinem Xerxis potentiae opponerent , et quo ii magis laudabantur, qui non utilia adversus incursum barbarorum ρςρ suae salutis commodo faciebant, sed qui vel maximo cum periculo res optimas alacriter agere volebant.

Ex quorum numero nos quum fuerimus, et quum honores praecipui nobis habiti sint, nunc tamen veremur, ne in pari causa perdamur, quod potius Atheniensium partes secuti sumus cx jure, quam vestras ex commodo.

Atqui de rebus iisdem idem pariter vos sentire decet, et existimare, utile vobis nihil aliud esse, quam sociis iis, qUi strenue se gesserunt, si semper certam fortitudinis gratiam habeant, et simul praesentia negotia ex usu vestro constituantur.