History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Vobis etiam, Lacedaemonii, privatim, quum maximus terror Spartam circumstetit, post terrae motum, quo tempore Helotes defectione a vobis facta in Ithomen se receperant, tertiam nostrae civitatis partem auxilio misimus; quarum rerum memoriam vos deponere non decet.

« Atque in veteribus quidem et maximis rebus tales nos praestare non dubitavimus; postea vero facti sumus hostes. Sed vos in culpa fuistis; quum enim a vobis peteremus, ut in vestram societatem nos reciperetis, tum quum Thebani vim nobis intulerant, nos rejecistis, et imperabatis, ut ad Athenienses nos converteremus, quod illi quidem essent vicini, vos vero in loco valde remoto habitaretis.

In bello* tamen nullam insignem injuriam a nobis accepistis, nec accepturi eratis.

Si vero ab Atheniensibus vestro jussu deficere noluimus, non injuste faciebamus; illi enim contra Thebanos auxilium nobis ferebant, quum vos tergiversabamini , nec amplius honestum erat eos prodere, praesertim homines , quos quis accepto beneficio suis ipse precibus in societatem adduxit, et a quibus civitate donatus est; imo vero ire decebat ad illorum imperata alacriter facienda.