History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem, manibus inter sejam consertis 9 Peloponnesii cornu latius porrigerent et dextrum adversariorum circumvenirent, Acarnanes, qui in insidiis collocati erant, eos a tergo adoriuntur, tactaque impressione in fugam vertunt, ita ut nec primum ipsorum impetum sustinuerint, et territi majorem exercitus partem in fugam conjecerint; postquam enim cornu, cui praeerat Eurylochus, quod erat Armissimum, caedi viderunt, multo magis metuere coeperunt. Et Messenii, qui cum Demosthene ab ea parte in acie stabant , rem magna ex parte confecerunt.

At Ampraciotae, et qui in dextro cornu collocati erant, hostilem aciem sibi oppositam vicerunt, et ad Argos usque sunt persecuti; etenim omnium, qui circum illa loca habitant, sunt pugnacissimi.