History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ille vero copiis ad Olpam adductis castra posuit; ingens autem terrae vorago utraque castra dirimebat. Et per quinque quidem dies quiescebant, sexto autem utrique ad proelium se instruebant. Atque quum Peloponnesiorum acies mayor, et longe latiore circuitu esset, Demosthenes veritus, ne circumveniretur, in insidiis in via quadam cava et dumosa collocat ex gravi et ex levi armatura promisce ad quadringentos milites, ut ab ea parte, qua hostis acies latiue porrigebatur, isti in ipso congressu surgentes ex insidiis euro a tergo aggrederentur.
Ubi vero utrique parati fuerunt, ad manus venerunt, Demosthenes quidem dextrum cornu obtinens cum Messeniis, et paucis Atheniensibus (reliquam vero aciem Acarnanes pro se quique et Amphilochorum jaculatores, qui aderant, obtinebant), Peloponnesii vero et Ampraciotse promisce instructi exceptis Mantinensibus; hi enim in laevo potius, non tamen extremo in cornu conferti stabant; sed Eurylochus, et qui cum eo erant, e regione Messeniorum et Demosthenis, extremum laevum cornu tenebant.