History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sed quum se reciperent, postquam majorem suarum copiarum partem victam videbant, impetumque in eos ceteri Acarnanes faciebant, ad Olpas agre confugiebant,

145
et multi eorum obierunt, dum in Olpas perturbatis ordinibus et nulla rei militaris disciplina servata irruunt, praeter Mantinenses; hi enim totius exercitus maxime compositi se receperunt. Atque pugna qu idem finiebatur sub vesperum.

Menedaeus, vero postridie defuncto Eurylocho et Macario, ipse imperium suscepit, et ob ingentem cladem acceptam dubitans, quonam modo aut obsidionem perferret, si maneret, terra marique navium Atticarum praesidiis cir-cumseptus, aul etiam recedens evaderet, apud Demosthenem et Acarnanum duces sermonem infert de foedere et discessu, et de recipiendis simul suis militibus in acie caesis.