History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Junctis autem castris simul atque illuxit, consistunt ante urbem, quae Metropolis appellatur, ibique castra fecerunt. Athenienses vero non multo poet cum viginti navibus ad sinum Ampracicum advenerunt opem Argivis laturi, et Demosthenes cum ducentis gravis armaturae militibus Messeniis, et sexaginla sagittariis Atheniensibus.
Atque naves quidem ad Olpas collem a mari stationem habebant; Acarnanes vero, et Amphilochorum aliquot (nam eorum plerique ab Ampraciotis per vim detinebantur) quam Argos jam convenissent, ad proelium cum adversariis committendum se praeparabant, et Demosthenem totius socialis exercitus ducem cum suis praetoribus elegerunt.