History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Stratiorum agrum

144
pertransissent, ibant per Phytiam et rursus per Medeonem prope extremos Anes, deinde per Limnmam, et illinc ingressi sunt in Agraeorum terram, quae non item Acarnaniae pars est, sed ipsis amica.

Thyamum autem montem nacti, qui est incultus, per eum transibant, et in agrum Argivum descenderunt, quum jam nox esset, quumque inter Argivorum urbem et Acarnanum praesidium, quod erat ad Fontes, clam transissent, cum Ampraciotis, qui apud Olpas erant, se conjunxerunt.