History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hi Macedones alias etiam gentes in suam potestatem redegerunt, quas nunc etiam in sua potestate habent, Anthemuntem et Grestoniam et Bisaltiam et magnam ipsorum Macedonum partem. Haec autem universa Macedonia vocatur, et Perdiccas Alexandri filius horum erat rex, quo tempore Sitalces ipsi bellum inferebat.

Atque Macedones quidem hi, quum ingens exercitus appropinquaret, quod ei resistere non possent, se receperunt in loca natura firma et opere munita, quae in eo agro erant.

Horum autem non magnus erat numerus, sed postea Archelaus Perdiccae filius, regno potitus, ea, quae nunc in ea regione exstant, aedificavit et vias rectas secuit et quum alia digessit tura etiara rem militarem equis et armis et reliquo apparatu longe melius quam ceteri omnes octo reges, qui eum antecesserant.