History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Exercitus vero Thracum Dobero profectus primum quidem irrupit in regnum, quod Philippi prius erat, et Idomenen quidem per vim cepit, Gortyniam vero et Atalantam et alia quaedam oppida in deditionem ac fidem recepit, quae se ipsi adjunxerunt ob amicitiam Amyntae, Philippi filii, qui ibi aderat. Europum autem oppugnarunt quidem, sed expugnare non poterant.

Deinde vero et in reliquam Macedoniam processit, quae a Pella Cyrrhoque ad sinistram jacet. Atque intra haec in Bottiaeam et Pieriam non intrarunt, sed Mygdoniam et Grestoniam et Anthemuntem diripiebant.

Macedones vero peditatu ne cogitabant quidem resistere, sed accito equitatu a sociis, qui loca mediterranea incolebant, ubi videbatur commodum, pauci multos adorti, in ipsum Thracum exercitum impetu ferebantur.