History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Illam vero maritimam Macedoniam, quae nunc est, Alexander Perdiccae pater et ejus majores, qui Temnidae antiquitus erant, ex urbe Argis oriundi, primi possederunt, et regnarunt, quum prius proelio superatos expulissent ex Piena quidem Pieres, qui postea sub Pangaeo trans Strymonem incoluerunt Phagretem et alia loca (et ad hoc usque tempus regio, quae sub Pangaeo jacens ad mare vergit, smus Piericus appellatur), ex ea vero, quae Botlia vocatur, Bottiaeos, qui nunc agrum Chalcidensibus finiti-mum incolunt;
Paeoniae autem secundum Axium fluvium, angustam quamdam regionem a locis montanis ad Pellam usque et mare pertingentem possederunt; et trans Axium ad Strymonem usque eam, que Mygdonia nominatur, ejectis Edonis incolunt.
Ex ilia etiam, quae nune Eordia vocatur, ejecerunt Eordos, quorum plerique perie-