History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
atque hujus quidem ma-jor para erat pedestris, tertia vero ferme pars equestris.
Maximam autem hujus equitatus partemipsi Odrysae, et post eos Getae praebebant. In peditatu vero machaerophori erant bellicosissimi, qui suis legibus vivebant, et ex Rhodope descenderant ; cetera vero turba permixta ob multitudinem maxime formidabilis sequebatur.
Doberam igitor omoes conveniebant et se parabant, ut per montium juga descendentes irruptionem facerent in inferiorem Macedoniam, quae Perdiccae imperio P»rebat.
Nam Macedonum sunt et Lyncestae et Elimiotae et aliae gentes in locis superioribus, quae illis quidem sunt sociae et subjectae, sed tamen regna singolae separatim habent.