History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Peloponnesii vero, qui ad Cyllenen erant, interea dum Athenienses circa Cretam detinentur, ad navale proelium instructi, ad Panormum Achaicum navigarunt, ubi erant terrestres Peloponnesiorum copiae in unum coactae, ut ipsis auxilium ferrent.
Ipse quoipie Phormio ad Rhium Molycricum ivit, et extra ipsum cum viginti navibus iisdem in statione fuit, quibus in praelio navali usus erat.
Hoc) autem Rhium Atheniensibus erat amicum; alterum vero Rhium, quod est in Peloponneso, est e regione; maris autem intervallo stadiorum ferme septem alterum ab altero distat, et hoc est Crisaei sinus os.