History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Peloponnesii igitur ad Rhium Achaicum, quod a Panormo non multum aberat, in quo erant pedestres eorum copiae, et ipsi, postquam et Athenienses conspexerunt, cum septem et septuaginta navibus appulsi castra posuerunt.

Et per sex quidem septemve dies adversas stationes habebant, praelium navale meditantes ac praeparantes, eo consilio hi quidem, ne extra haec Rliia in latum mare eveherentur, superiorem cladem timentes, illi vero, ne in angustias intrarent, quia existimabant pro illis esse, si committeretur praelium in angustiis.

Deinde Cnemus et Brasidas, ceterique Peloponnesiorum duces, quum praelium navale primo quoque tempore committere vellent, priusquam nova classis Athenis missa istis subsidio veniret, primum milites convocarunt, quumque multos eorum propter superiorem cladem territos et non promptos animo animadverterent, adhortati eos sunt et dixerunt talia :