History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Mittit autem Phormio quoque Athenas qui apparatum eorum indicarent, et proelii navalis victoriam a se partam nunciarent, petiitque, ut quam plurimas naves primo quoque tempore ad se mitterent, quod quotidie proelii navalis committendi spes esset.
Illi vero viginti naves ad eum mittunt; ci autem, qui eas adducebat, praeterea mandarunt, ut primum in Cretam navigaret. Nicias enim Cretensis Gortynius, qui erat ibi publicus eorum hospes, ipsis persuasit, ut in Cydoniam navigarent, dicens fore, ut eam, quae ipsis erat inimica, in eorum potestatem redigeret; agebat autem hoc propterea, quod Polichnitis, qui Cydonia-
Atque ille quidem navibus acceptis in Cretam abiit, et cum Polichnitis Cydoniatarum agrum vastabat ibique quum propter ventos , tum etiam propter navigandi difficultatem tempus non exiguum consumpsit.