History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Mittunt vero etiam Lacedaemonii Cnemo Timocratem et Brasidam et Lycophronem, quorum consilio io rebus nauticis uteretur, imperantes, ut alterum navale proelium melius pararet, nec a paucis navibus maris usu prohiberetur.
Videbatur enim iis, praecipue quia tunc primum navalis proelii periculum fecerant, haec res admodum praeter rationem accidisse, neque tanto opina* bantur classem suam inferiorem esse, sed ignaviam quamdam existimabant incidisse, non reputantes, quantum ab ipsorum brevi in re nautica exercitatione distaret Atheniensium peritia longo usu confirmata. Quare cum indignatione illos mittebant.
Qui quum ad Cnemum pervenissent, de communi consilio nuntiis circummissis, certum navium numerum singulis civilatibus imperabant, et quas jam habebant, ornabant, ut navale proelium commissuri.