History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ubi autem et ventus incedebat et naves jam in arctum redactae et vento et parris navigiis simul utrisque incumbentibus, turbabantur, et navis cum navi concurrebat, et contis inter se prohibebant, et ubi clamorem tollebant, quod mutuo sibi ab alteris caverent et convicia jactarent, eamque ob causam nihil exaudirent eorum, quae vel duces vel hortatores juberent, et ubi remos nescientes in maris agitati fluctibus attollere homines imperiti naves gubernatoribus minus obtemperantes praebebant , tum vero hoc in tempore suis dat signum; et Athenienses tacta impressione primum quidem unam ex praetoriis navibus deprimunt, deinde vero et alias omnes, quacunque transibant, corruperunt, et effecerunt, ut nemo ipsorum, propter perturbationem, ad resistendum se converteret, sed Patras versus et Dymen Achaiae fugerent.

Athenienses vero illos persecuti, captisque duodecim navibus et recepta maxima parte hominum, qui in illis erant, ad Molycrium navigarunt, et tropaeum in promontorio Rhio statuerunt, navique Neptuno consecrata,Nau-pactum redierunt.

Peloponnesii quoque cum reliquis navibus ex Dyme et Patris ad Cyllenen, Eleorum navale, confestim praetervecti pervenerunt. Huc etiam Cnemus ex Leucade, et naves Leucadiae, quas cum his antea conjungi oportuerat, post pugnam ad Stratum commissam, venerunt.