History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qui cum eo pervenissent, Athenienses veriti, ne Arieteus, si evasisset, in posterum plus etiam mali sibi (aceret, quia eum et antea rerum omnium, quae ad Potidaeam et in Thracia gestae erant, auctorem fuisse constabat, indemnatos et quaedam dicere volentes, omnes eodem die interfecerunt, et in profundas fossas dejecerunt, aequum esse censentes, eodem modo sibi prospicere, quo Lacedaemonii praeivissent, qui negotiatores Atheniensium et sociorum, quos ceperant in onerariis navibus circa Peloponnesum navigantes, interfecerant, et in profundas fossas dejecerant. Omnes enim hujus belli initio Lacedaemonii, quos in mari cepissent, ut hostes trucidabant , tam Atheniensium socios, quam eos, qui neutrorum partes sequebantur.
Iisdem temporibus, extrema jam aestate, et Am* braciotac, quum ipsi, tum etiam multi barbari, quos ex suis sedibus exciverant, expeditionem fecerant adversus Argoe Amphilochicum, ceteramque Amphilochiam.
Inimicitiae autem, quae ipsis cum Argivis intercedebant, hinc initium duxerunt.
Argos Amphilochicum, et reliquam Amphilochiam condidit post bellum Trojanum domum reversus et parum contentus rerum statu, qui Argis erat, Amphilochus Amphiarai filius in sinu Ambracico, de eodem patriae suae nomine Argos appellans.
Atque erat haec urbs omnium in Amphilochia sitarum maxima, et potentis-simoe habebat incolas.
Sed mullis post saeculis calamitatibus afflicti Ambraciotas agro Amphilochico finitimos in civitatis societatem arcessiverunt, linguamque Graecam, quae nunc est in usu, tunc primum didicerunt ex Ambraciolis, qui iu eadem urbe cum ipsis sedes fixerant; at reliqui Amphilochi barbari sunt.