History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tanta erant quae tunc Pericli adhuc superabant, et quorum ope ipse providebat se vel facili opera posse superiorem esse Peloponnesiis ipsis eo bello.
Lacedaemonii vero eorum que socii, eadem aestate cum centum navibus profecti sunt in insulam Zacynthum, quae jacet e regione Elidis; sunt autem Zacynthii Achaeorum ex Peloponneso coloni, et Atheniensium erant socii.
Vehebantur autem adversus illos Lacedaemoniorum mille gravis armaturae milites, et C nemus Spartanus, classis praefectus; exscensuque ex navibus in terram facto, magnam illius agri partem vastarunt. Cumque illi deditionem facere nollent, domum redierunt.
Et eadem aestate jam extrema Aristeus Corinthius et Lacedaemoniorum legati Aneristus et Nicolaus et Strato-denius et Tegeates Timagoras et suo nomine Poliis Argivus , dum iter faciunt in Asiam ad Regem, si qua ratione ei persuadere possent, ut sibi pecuniam praeberet bellique societatem secura iniret, primum in Thraciam ad Sitalcem Teris filium venerunt, cupientes, si possent, ei persuadere, ut relicta Atheniensium societate Potidaeae auxilio proficisceretur, ubi erat Atheniensium exercitus urbem obsidens; ut-que ipsi, qua via instituerant, illo adjuvante iter facere possent trans Hellespontum ad Pharnacem Pharnabazi filium, qui eos ad Regem erat deducturus.
Sed quum forte Atheniensium legati, Learchus Callimachi et Ameniadee Philemonis filius, apud Sitalcem tunc adessent, Sadoco Sitalcae filio, qui civis Atheniensis factus erat, persuadent, ut eos sibi traderet, ne, si ad Regem transiissent, civitati ipsius hac re nocerent.
Ille vero his verbis adductus proficiscentes eos per Thraciam ad navigium, quo Hellespontum erant trajecturi , antequam id conscenderent, comprehendit, missis